- TRIMMA
- TRIMMAapud Anstasium Bibliothecar. in Silvestro, Fecit autem et cameram basilicae, ex trimma auri refulgentem: rasura est vel ramentum auri, ex Graeco τρίμμα. Cuiusmodi auri ramenta capiti respersisse Verum Imperatorem ait Iul. Capitolin. in vero, c. 10. Vide quoque supra, voce Auri Scobs, alibique, ubi de varia κρυσειώσει capillorum, Veteribus usitatâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.